Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 73

Precedente Successiva

Sum.Trin. et fid.Cathol.) contra Averroem , ponentem unicum
modo intellectum in omnibus hominibus, non informantem, sed solum
assistentem et eo modo, quo S.Augustin. in Christo ponit
Deitatem. Ut autem errorem Averr. everteret, dixit Papa, cuilibet
homini inesse animam propriam informantem. Quod Platonizantes
Theologi glossant. Nos autem credimus, ut Papa dicit. Anima enim
quae a Deo immittitur, non ex materiali pendet temperamento, sed
a Deo , sicut lux a Sole, ita quod potest diversa temperamenta colligata
informare, sicut lumen simul informat speculum, aërem, nubem,
actuatque. Sed res ex materia emergens, nullo pacto potest forma
esse temperamentorum diversorum. Talis autem est Anima, quam
Aristoteles cognovit. A Deo enim ipse nihil producit, nisi motum
primae sphaerae, quem alij motores imitantur. Ut Alexander ostendit
Peripateticorum princeps, in libro de Anim.

Ad doctrinae huius complementum
examinanda videntur alia sentiendi genera, quae Aristotelem
faciunt inventorem animarum aliarum ignotarum.
Caput XIX.
Peripateticos ex una anima indivisibili plures partes efficere,
aut animas, aut facultates, differentes.

~ Peripatetici unum facere animal conati, tollentes trinitatem
animae contra Platonem , in varietatem incidunt deteriorem.
Non enim tres modo sed multas animas, aut partes
ponunt in animali: insuper et quinque sensus, quinque
informatos formis, et superaddunt sensum communem, qui conferat
obiecta particularium. Ac memorativam faciunt rem aliam, quoniam
retinet species, sensus autem recipit. Item divisim inveniuntur.
Muscae enim sensu pollent et memoria carent: Nam expulsae redeunt
subito ad mordendum, unde malum imminet earum. Arist. quidem
ex Theaeteto Platonis haec suis propinat. Qui post hunc dicunt
extare imaginativum differentem a memoria: Nam multi bene sentiunt
et memorant, at prave imaginantur. Item sensus et intellectus
non decipiuntur ut imaginatio. Item in dormientibus non est sensus,
sed est imaginatio. Et in nobis est imaginatio, non in ostreis et vermibus:
fit enim sensus non volentibus nobis et illis, sed imaginatio
etiam nolentibus et in somno. Et sensus est obiecti praesentis, imaginatio
absentis. Addunt aliam esse rationalem, quae discurrit a notis ad
ignota, quod sensus et memoria non faciunt. Huic eandem alij faciunt

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche